MEROVEUS

MEROVEUS
MEROVEUS
Francorum tertius a Pharamundo, post Clodionem Comatum, Rex, A. C. 448. Aetio, Romanorum Duci, et Theodorico Visigothorum Regi iunctus, Attilam A. C. 451. prope Aurelianum, devicit. Posteâ regni suit terminos; a fluv. Samaro, extendit, usque in secundam Belgicam, et primam Germaniam, ad Sequanam, Matronam, Mosam, et Mosellam usque. Ab eo Reges primae stirpis Merovingi dicti. Obiit A. C. 458. Aetas, uxor, liberi eius, exceptô Chilpericô successore, in obscuro sunt. Videtur tamen Clodionis fil. idemque quem Priscus Panties, Auctor Graec. in sylooge Legationum, a Dav. Hoeschelio Graece Augustae edita, A. C. 1603. Romae se vidisse, quo ab Aetio missus erat, ad Valentinianum III. ait: Et forte maior natu eius frater, ope Attliae imploratâ, causa belli fuit. Gregor. Turonens. l. 2. c. 7. Prisc. Hist. Byzantotom. 1. Prosper in Chron. Fredegarius, Rorico, Aimonius, etc. in Annal. Franciae. Nempe primus Fran corum Rex Marcomirus, circa A. C. 418. Rex Francorum electus, cum annô sequente obbisset, Pharamundus ei successit, auctor Legis Salicae, ut nonulli volunt. Hic Clodio Comatus sussectus, sedem suam habuit in castro Thurigiae Disberga, atque in Galliam irrumpens Belgicam, Cameracum, Atrebates, et reliqua loca Somâ tenus, Romanis eripuit: Sed ab Aetio et Maiorano Ducibus Romanis iterum eiectus, antiquas in Germaniasedes repetiit. Merovingi dein apud Francos, primo regnare coeperunt, A. C. 450. in qua familia Regnum duravir, usque ad A. C. 750. Conditor familiae Meroveus fuit, qui traiectô Rhenô sedes cum suis Francis, ad Axonam fluv. posuit. Inde permixtus Gallis, Romanam linguam cum Germanica, quâ Franci utebantur, in eam faciem corrupit, quae hodie recepta est. Idem Tornacum, Cameracum, Rhemos, Suessiones, Aurelianum, Coloniam Agrippinae, ac pene totam Galliam genti suae adiecit. Quae postea gesta, usque dum Merovingi, a Carolovingis expulsi sunt, succincte habes hîc infra Merovingi, nomen primae Regalis in Gallia familiae, quae a Meroveo praefato orta rerum potita fuit 300. annos integros, ab A. C. 450. usque ad annoum 750. In ea primus Rex Meroveus, de quo dictum. Sub eius filio Chlodoveo longe maiora, incrementa Regnum Franciae sumpsit, quippe qui, cunctis inter Sequanam, Rhenum et Ligerim oppidis potitus, Romanorum dominationi in Gallia finem imposuit, ac praeterea Thuringiam, Alemanniam, Burgundiam, Aquitaniam et Gothiam Gallicam sibi subiecit. Primus etiam Francorum Regum Christianam fidem amplexus est ac Regnum maximum et latissimum fillis suis reliquit, nimirum universum Rheni tractum, ab ipsis fontibus eiusdem usque ad Oceanum, cum omnibus regionibus in ripa Gallica sitis et trans Rhenum ipsam Alemanniam, usque ad Sueviam atque inde ultra Danubium, Rhaetiam, cum Nigra Silva, vulgo Schwartzwald, et lacu Brigantino, Algovia et parte helvetiae, inter Rhenum ac Ursam amnes, Franciam praeterae Orientalem, h. e. Austrsiam et Thuringiam: quae regiones unô nomine appellabantur Francia et mediô Rhenô dividebantur in 2. partes, quarum Occidentalis Westrasia, item Neustria, et a sermone Latino Romania; Orientalis vero appellabatur Austrasia seu Francia Teutonica, ut videre est apud Ottonem Frising, Gottfr. Viterbiensem, Gregor. Turonensem, alios. Defunctus est autem Chlodoveus. A. C. 514. atque tum intr quatuor eius filios divisum Regnum est hôc modô, ut Regnum Franciae, in specie sic dictum, cui sedes Lutetia Parisiorum, primo-genito cederet; Regnum Belgicae, cuius metropolis urbs Suessionum, Clothario, secundo ex filiis; Regnum Aurelianense tertio; denique Regnum Austrasiae, cuius sedes urbs Mediomatricum, quarto
Theodorico, qui etiam Regnô posteâ Burgundiae potitus est. Sed haec 4. Regna, exstinctis tribus fratribus sine prole mascula, iterum uniit Clotharius I A. C. 558. Eô vero exstinctô A. C. 564. secunda Regni Franciae divisio, easdem in quatuor partes, facta est, nisi quôd Burgundia Regno Aurelianensi accessit, donec A. C. 568. Clotharius II. mortuis fratribus, denuo Monarchiâ Franciae potiretur, a quo tempore aliquotues ea rursum divisa est, in duo inprimis Regna, Austrasiae et Franciae, ut apud praefatos Auctores videre est. Circa A. C. 687. primo instituti fuerunt Maiores Domus: quod officium complectebatur amplissimam potentiam et solô Regis titulô ac coronâ minorem. In quos cum Regiminis onus omne Reges devolverent, vilescere ipsorum auctoritas, et ad insequentem regni mutationem, via sterni coepit, inprimis postquam Maiordomatu potitus est Carolus Martellus, omnium, quos unquam Gallia habuit, Principum pugnacissimus, qui multoties oblatum Regis titulum contemnens, dicere ausus est: Malle se Regis Dominum, quam regem esse. Ultimus itaque Merovingerum Regum fuit Chilpericus II. cognomnie Stupidus, quô a Zacharia Pontisice Romano exauctoratô ac in coenobium detrusô, Regnum ad Carolingos translatum est. Vide infra in lemm. Nihil fecit, it. Pipinus: quae Regni a prima familia ad secundam translatio, pro praecipuo Pontificiae potestatis, quae ab hoc initio immane quantum postea crevit, a Politicis ponitur. Sub his Merovingis Regnum Galliae electivum fuisse, probant nonnulli ex eo, quod apud Gregorium Turonens. et Aimoinum Pharamundus, itemque Pipinus eiusque liberi Carolus, et Carolus M. electi dicuntur: quod Ordines Regni Childericum, propter flagitia et libidines pepulerunt; ut et Childericum alterum A. C. 657. et A. C. 890. Quod duo Episcopi, Laodunensis et Bellovacensis, in Regis coronatione, populum rogare soliti sunt, Num Regem initiatum regnare velint? hicque respondere, omnibus uno ore ter acclamantibus, Laudamus, volumus fiat. Quod Rex novus scuto militari impositus ac humeris sublatus Populo
ostendebatur, quem ritum omnes Scriptores antiqui electionem vocant, etc. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. p. 113. et seqq. Hinc Merovingia, Franciae Regnum dicitur Anonymo de Mirac. S. Agili l. 1. c. 3. REGES EX FAMIL. MEROVINGORUM. Marcomirus, electus primus Rex Francorum, A. C. 418. regnavit ann. 1. Pharamundus. Clodio Comatus, regnavit ann. 20. Meroveus. 12. Childericus I. Chlodoveus I. primus Rex Francorum Christianus. 30. Childebertus I. Lutetiae Parisiorum, regn. ann. 45. Lotharius seu Clotharius I. Suessionibus. Clodomirus, Aureliani. Theodoricus vel Diedericus I. Metis. Chilpericus I. Clotharii I. fil. 23. Clotharius II. fil. Chilperici 44. Dagobertus I. 14. Chlodoveus II. regnavit ann. 16. Clotharius III. 4 Childericus II. 12 Theodoricus II. 14 Childebertus II. 18 Dagobertus II. regnavitann. 40. Clotharius IV. 2. Chilpericus, vel Helferich II. Merovingorum ultimus, a Pipino cognom. Brevi, pulsus est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Merovech — Silvered brass mounting from 1867 depicting Merovech victorious in battle, by Emmanuel Frémiet. Merovech (Latin: Meroveus or Merovius) is the semi legendary founder of the Merovingian dynasty of the Salian Franks (although Chlodio may in fact be… …   Wikipedia

  • Franken [1] — Franken (d.i. die Kräftigen, Mannhaften, Freien), der gemeinsame Name mehrerer deutschen Volksstämme am Niederrhein, von den Alemannen abwärts bis zur Mündung des Rheins, von denen die Sigambrer u. zunächst den Alemannen die Chatten die… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Merovingian — The Merovingians (also Merovings) were a Salian Frankish dynasty that came to rule the Franks in a region (known as Francia in Latin) largely corresponding to ancient Gaul from the mid fifth to the mid eighth century. Their politics involved… …   Wikipedia

  • Toxandria — is the classical name for a region between the Meuse and the Scheldt rivers in the Netherlands and Belgium. The name is also spelled Taxandria. The Salian Franks that settled the area in the 4th century became known as Toxandrians. These tribes… …   Wikipedia

  • Quinotaur — The Quinotaur is a mythical sea creature mentioned in the 7th century Frankish Chronicle of Fredegar. Referred to as bestea Neptuni Quinotauri similis , [Pseudo Fredegar Historia , in Monumenta Germaniae Historica , Scriptores Rerum… …   Wikipedia

  • Merowech — (lateinisch Merovechus oder Meroveus, französisch Mérovée) war nach der Mitte des 5. Jahrhunderts Herrscher über die salischen Franken mit der Residenz Tournai im heutigen Hennegau (Belgien). Etymologisch wird eine ursprüngliche Namensbedeutung… …   Deutsch Wikipedia

  • Mérovée — Merowech (lateinisch Merovechus oder Meroveus, französisch Mérovée) war nach der Mitte des 5. Jahrhunderts Herrscher über die salischen Franken mit der Residenz Tournai im heutigen Hennegau (Belgien). Etymologisch wird eine ursprüngliche… …   Deutsch Wikipedia

  • Меровей — лат. Meroveus, Merovius, фр. Mérovée, нем. Merowig …   Википедия

  • Merowech — (Merovig, Merwig, Meroveus), Sohn des Chlogio (s. d.) oder der Sage nach eines Meergottes, König der westlichen (salischen) Franken von 448–457, Stammvater der Dynastie der Merowinger, die 481751 das Frankenreich (s. d.) beherrschten und im… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Obĕron — (altfranz. Alberon, dem deutschen Alberich entsprechend), nach mittelalterlicher Sage König der Elfen. Die Stammsage der Merowinger erzählte von einem feindlichen Bruder des Meroveus, dem zauberkundigen Alberich, der seinem ältesten Sohne,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”